Curtius Waldheim
From Wikipedia, the free encyclopedia
Curtius Waldheim (Theodisce: Kurt Waldheim; natus apud Sankt-Andrä-Wördern iuxta Vindobonam die 21 Decembris 1918; mortuus die 14 Iunii 2007), alumnus Academiae Diplomaticae Vindobonensis, fuit quartus Consociationis Nationum secretarius generalis, inter annos 1972 et 1981, et praeses Austriae ab anno 1986 usque ad 1992. Famosus est etiam quia in libro commentariorum de vita sua Im Glaspalast der Weltpolitik (anno 1985 edito), finxit se ab exercitu Germanico discessisse anno 1942, sed re vera in Graecia, Albania, et Bosnia ut interpres 1945 usque militavit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Decembris 1918; Sankt Andrä-Wördern
Obitus: 14 Iunii 2007; Vindobona
Patria: Austria, Germania nazistica
Obitus: 14 Iunii 2007; Vindobona
Patria: Austria, Germania nazistica
Familia
Coniunx: Elisabeth Waldheim
Memoria
Sepultura: Vienna Central Cemetery
Corpus est in Mediis Sepulcris Vindobonae humatum.