Iacobus Prescott Joule
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus Prescott Joule, Socius Societatis Regalis (natus Salfordiae Lancastriae, 24 Decembris 1818; mortuus Sale Lancastriae, 11 Octobris 1889), fuit physicus et braxator cervisiae Anglicus. Naturae caloris studuit, cuius coniunctionem cum labore mechanico invenit (vide energiam). Haec inventio ad doctrinam conservationis energiae duxit, quae ad evolutionem primae legis thermodynamicae vicissim duxit. Joulium, unitas ISI energiae, ex eo appellatur.
Obitus: 11 Octobris 1889; Sale
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Amelia Grimes
Memoria
Cum Domino Kelvin ad evolvendum absolutum temperaturae gradum collaboravit, magnetostrictionem investigavit, atque coniunctionem fluxionis electricae per resistentiam et caloris dissipati, nunc primam legem Joulianam appellatam, excogitavit. Eius experimenta de transformatione energiae primum anno 1843 edita sunt.