Orlando furioso
From Wikipedia, the free encyclopedia
Orlando furioso ('Rolandus furiosus') est carmen epicum romanticum de rebus a Rolando heroe mediaevali gestis, a Ludovico Ariosto annis a 1516 ad 1532 Italiane divulgatum.
Ariosti carmen tertium est apud notiora quae de Rolando rebusque suis gestis enarrant, primum Carmen Rolandi Francisca lingua, quod Rolandi fama creavit, deinde De Rolando amante Matthaei Boiardi liber qui pium campionem (cuius fama modo caelos petendo iam struxerat), amoris humana passione invectus, ludit parodiae modo; apud ista opera notissimum est carmen Ariosti, quod maxime ludo a Boiardo inducto usum est, quod, longissimo apud tria, lepidissimum a curtensis humanitate censum est, maximeque laevitatem cum gravitate, comoediam et parodiam cum tragoediam, narrationem cum evagatione immiscere dictum est.