Petrus Andreas Matthiolus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus Andreas Matthiolus, vulgo Pietro Andrea Gregorio Mattioli (Saenae Iuliae natus die 23 Martii 1501; mortuus Tridenti anno 1577) fuit medicus et botanista qui de his rebus Latine et Italiane scripsit.
Obitus: 1578; Tridentum
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Pietro Andrea Gregorio Mattioli
Filius medici fuit, familia pauperrima, fratribus sororibusque duodecim, filiolus autem humanistae Alexandri Piccolominei(en) archiepiscopi. Saenae in urbe educatus, apud Patavinos artem medicam, deinde Perusiae chirurgiam didicit. Medicus Romae in nosocomiis, ab anno 1527 Tridenti operam dedit. Ibi anno insequenti medicum privatum curatoremque horti botanici factus est Bernardi Clesii principis episcopi Tridentini (ab anno 1530 cardinalis). Cui anno 1533 opusculum dicaverit de morbo Gallico usu mercurii curando.
Clesio anno 1540 mortuo Matthiolus muneri medico Goriciae functus est. Eodem tempore versionem Italicam librorum De materia medica Dioscoridis commentariumque suum (Discorsi) perfecit. Prima editio huius magni operis, cuius gratia Matthiolus cito celeber fiebat, anno 1544 sine imaginibus prodit. Secutae sunt crebrae editiones posteriores semper semperque auctae, insuper versio Latina pluresque linguis vernacularibus translationes. Anno 1548 versionem Italicam Geographiae Claudii Ptolemaei cum commentariis Sebastiani Munsteri(en) edidit.
Propter editionem Dioscorideam iam celeberrimus, Pragae ab anno 1555 medicus privatus meruit archiduci (mox imperatori) Ferdinando I; cum eo in Hungariam anno insequenti profectus est ad bellum Turcicum. Ab anno 1562 titulum gerebat consiliarii aulici nobilisque Sacri Romani Imperii. Ferdinando anno 1564 mortuo, Matthiolus ab hoc anno successori Maximiliano II usque in annum 1571 medicus fuit; quo anno Veronam, deinde ad Aeni Pontem recessit.
Amatus Lusitanus et Melchior Guilandinus errores plures editionis Dioscorideae indicaverunt; quibus Matthiolus admodum iracunde respondit. Controversiae usque in annum 1562 agebantur.