Ricardus Evans Schultes
ethnobotanista / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ricardus, vulgo Richard Evans Schultes (Bostoniae natus die 12 Ianuarii 1915; ibidem die 10 Aprilis 2001 mortuus) fuit ethnobotanista qui praecipue de pharmaca entheogena sive et psychedelica inquirebat.
Obitus: 10 Aprilis 2001; Bostonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Plumbarii filius, Ricardus Schultes nihilominus ex iuventute opus Ricardi Spruce, botanistae Amazonumque fluminis exploratoris cognovit; in universitatem Harvardianam anno 1933 receptus discipulus erat directoris Musei Botanici Oakes Ames. His annis de origine pharmacorum Aztecorum teonanácatl (Psilocybe e.g. mexicana) et ololiuqui (Turbina corymbosa) operam dedit. Secundo bello mundano saeviente fontes laticis Heveae brasiliensis aliorumque arborum, in ingeniaria mechanica perutili, quaerebat, sed eodem tempore et annis insequentibus vallem Amazonum fluminis explorabat ut scientiam indigenarum de facultatibus plantarum colligeret. Curator herbarii ab anno 1953, deinde ab 1970 professor biologiae apud almam matrem Harvardianam meruit. Origines pharmacorum toxicis et medicinalibus curare et ayahuasca primus evolvit, quae ambo e pluribus plantis extrahi solent. Complexum entheogenorum Mesoamericanum inter primos explicavit, nomine autem non ab eo sed a collega Weston La Barre definito.
Inter discupulos eius fuerunt Timotheus Plowman, Marcus Plotkin, Wade Davis. Genera Resia (per initialia R.E.S.) et Schultesianthus ad eius honorem nominata sunt, hoc ab Armando Theodoro Hunziker anno 1977, illud anno 1962 ab Haroldo Emery Moore.