politicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Muḥammad Ašraf Ġanī Aḥmadzay, litteris Arabicis محمد اشرف غني احمدزی (natus anno 1949), est politicus Afganiae et a die 29 Septembris 2014 praeses patriae.
Familia
Ašraf Ġanī, e tribu Ġiljī populi Pax̌tūn ortus, Caburae educatus, alumnus est universitatis Americanae Berytensis et universitatis Columbiae Novi Eboraci in urbe. Lector et professor fuit universitatum tam Cabulensis quam Hopkinsiensis. Apud Argentariam mundanam ab anno 1991 usque ad 2001 operam dedit. In patriam reditus, minister vectigalium meruit a die 2 Iunii 2002 ad 14 Decembris 2004, deinde cancellarius universitatis Cabulensis usque ad diem 21 Decembris 2008.
Die 15 Augusti 2021 se magistratu praesidis abdicavit et in exsilium iit, dum interceptio regiminis a Talibanis fieret.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ašraf Ġanī spectant (Ashraf Ghani Ahmadzai, Ashraf Ghani). |
Mahometus Daoud Khan • Nur Mahometus Taraki • Hafizullah Amin • Babrak Karmal • Haji Mahometus Chamkani • Mahometus Najibullah • Abdul Rahim Hatif • Sibghatullah Mojaddedi • Burhanuddin Rabbani • Mahometus Omar • Hamidus Karzai • Ašraf Ġanī • Hibat-Allāh-i Āḫūndzāda | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.