Pingue
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pingue in scientia nutritionis, biologia, et chemia plerumque est ester acidorum pinguium vel permixtio talium compositorum chemicorum, usitatissime illa quae in animalibus vivis atque in cibo fiunt.
Vide etiam paginam discretivam: Sebum (discretiva).
Pinguis est chemica crassa, unum ex tribus macronutrimentis (cetera sunt hydrata carbonii et proteina) quae in victu hominum necessaria sunt, et forma principalis qua energia in corpore humano conservatur. Quod ad chemiam spectat, pingue est genus lipidorum, quod ex triglyceridis componitur.