Agathocles Syracusanus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Agathocles (Ἀγαθοκλῆς Agathoklḗs; * 361 a.C.n. aut 360 a.C.n. Thermis, hodie Thermae Himerenses in Sicilia; mortuus autem 289 a.C.n. Syracusis) ex anno 316 a.C.n. fuit Syracusanorum tyrannus atque ex anno 305/304 a.C.n. etiam rex appellatus est. Cum munere militiae iuveni ex aetate functus esset fautor factionis democraticae dictae ad rem publicam accedit. Paucis annis postquam imperator designatus est rerum potitus Punicis bellum intulit eosque acerrima pugna devicit. Quo factum est ut totius fere partis Siciliae a Graecis habitatae necnon Calabriae partis dominium adeptus est. Pace cum Punicis facta titulum regis sibi vindicavit. Cum diu studuisset quomodo Graeciam magnam omnem imperio suo subiceret hoc incepto dissensionibus inter familiares exortis prohibitus est. Quo defuncto inimici eius re publica potiti sunt.