Antonius Carmona
iuris consultus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Antonius Carmona, vulgo plene Anthony Thomas Aquinas Carmona (natus in oppido Fyzabad insulae Trinitatis die 7 Martii 1953), iuris consultus, est a die 18 Martii 2013 praeses Trinitatis et Tabaci, successor Georgio Maxwell Richards.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Martii 1953; Fyzabad
Patria: Trinitas et Tabacum
Patria: Trinitas et Tabacum
Familia
Coniunx: Reema Harrysingh-Carmona
Antonius Carmona est alumnus universitatis Indiarum Occidentalium et Scholae Iuris Hugonis Wooding. Fuit brevi spatio iudex Internationalis Iudicii Criminalis, mense Decembri 2011 electus, sed, praeses patriae mox promotus, anno 2013 dimissionem petivit. Successor eius in officium iudicis internationalis est Galfridus Andreas Henderson, qui et ille ex insula Trinitatis ortus est.