Asterales
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Asterales sunt dicotyledonum florentium plantarum ordo, qui insigniter Asteraceas et familias cognatas comprehendit. Qui ordo cosmopolitus plerumque plantarum herbacearum species paucasque arbores (praecipue plantae generis Lobeliae) et frutices comprehendit.
Subdivisiones: Familiae
*Alseuosmiaceae
- Argophyllaceae
- Asteraceae
- Calyceraceae
- Campanulaceae (Lobeliaceis comprehensis)
- Goodeniaceae (Brunoniaceis comprehensis)
- Menyanthaceae
- Pentaphragmaceae
- Phellinaceae
- Rousseaceae (Carpodetaceis comprehensis)
- Stylidiaceae (vel Donatiaceae)
Asterales, organismi ex uno communi auctore progressi, morphologicas et moleculares proprietates inter se communicant. Ad quam synapomorphiam pertinent
- oligosaccharidei inulini, moleculae alimenta coacervantis, in planta praesentia;
- singularis staminum morphologia: stamina enim plerumque circa gynoecium inveniuntur vel confertim aggregata vel in tubum coalita (quod esse videtur adaptatio secundariae coniuncta pollinationi, quae in familiis huius ordinis communis est).