Bella Byzantino–Bulgarica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bella Byzantino–Bulgarica fuerunt certaminum ab Imperio Byzantino et Bulgaris commotorum series, quae coepit cum Bulgares primum in Paeninsula Balcanica saeculo quinto considerent, et conflagravit cum Imperium Bulgaricum ad meridiem occidentemque versus post anno 680 cresceret. Byzantini et Bulgari proximum saeculum pugnabant, exitu variante, donec Bulgari, quodam Crum duce, Byzantinos identidem contundens vinceret. Crum autem anno 814 mortuo, Omurtag filius foedus pacis annorum triginta cum Byzantinis fecit. Anno 893, per proximum bellum, Simeon, imperator Bulgaricus, Byzantinos superavit cum magnum imperium Europae Orientalis creare conaretur, sed eius nisus conciderunt.
Anno 971, Ioannes I Tzimisces, imperator Byzantinus, plurimas terras Imperii Bulgarici hebescentis subegit, quod se Russis, Pecheneg, Hungaris, Croatisque opponebat, et, Borise II Bulgariae victo Preslavque capite Bulgarico capto, Constantinopolis Bulgariam omnino anno 1018 occupavit, sub Proelium Kleidion anno 1014 confecto, Basilio II Bulgaroctono regnante. Erant seditiones contra regnum Byzantinum ab anno 1040 ad 1041, et iterum annis 1070 et 1080, quae autem defecerunt. Anno autem 1185, Theodorus Petrus et Ioannes Asenus rebellionem coeperunt, quam Imperium Byzantinum, nunc ipsum hebescens obviamque suis vexationibus internis iens, supponere nequivit.
Postquam anno 1204 quarta expeditio sacra Constantinopolim diripuit, Caloioannes, imperator Bulgaricus, amicitiam cum militibus expeditionis sacrae instituere conatus est, sed Imperium Latinum, nuper creatum, foedus cum Bulgaris repudiavit. Propter acceptionem haud amico, Caloioannes potius se cum Nicaeanis coniunxit, una ex civitatibus Byzantinis post Constantinopolim casum creatis, quo facto, potestas ducum expeditionis sacrae in regione imminuit. Quamquam Borilus fratris filius se cum Imperio Latino consociavit, successores Borili cum Nicaeanis adhaerebant, contra nonnullos impetus ex eis. Imperio Latino caso, Byzantini, bello civili Bulgarico abutentes, partes Thraciae captavit, sed Theodorus Svetoslaus imperator Bulgaricus has terras recepit. Consuetudines inter Byzantinos et Bulgaricos fluctuabat donec Ottomanidae in oppugnatione Tarnovo caput Bulgaricum anno 1393 urbemque capitalem Byzantinum anno 1453 exceperunt.