Bilistiche
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bilistiche (Graece Βιλιστίχη) fuit Olympionica et amasia vel concubina Ptolemaei II regis Aegypti. De origine eius non satis constat: apud Athenaeum enim legimus Bilistichen hetaeram Argivam fuisse e stirpe regum Atridarum ("secundum historicos Argivos"); apud Pausaniam autem incolam litoris Macedoniae.