![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d7/Allosaurus1.jpg/640px-Allosaurus1.jpg&w=640&q=50)
Carnosauria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carnosauria sunt grex magnorum Dinosaurorum praedatorum qui Iurassico et Cretaceo ineunte vixerunt. Grex principio omnia Theropoda maiora comprehendebat (contra Coelurosauria minora), sed nunc cladus definitur ut Allosauroidea tantum eorumque cognata amplectantur. Palaeontologi maiora in familia Carcharodontosauridarum Carnosauria nuper inventa ponunt, velut Giganotosaurum et Tyrannotitanem, quae inter maxima dinosauria praedatoria cognoscuntur.