Christ School vel Latine fere Schola Christi sita est in Arden prope Asheville in Carolina Septentrionalis. In hac schola ducenti fere discipuli, quorum omnes sunt pueri, litteris student. Plerique discipuli in sicut deversoriis in campo ipso scholae habitant; pauci autem apud suos domus habitant.

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Locus

Campus huius scholae in quingentis iugeris panditur. Hic campus habet semitas et lacus et pulchros conspectus montium, quorum nomen est Blue Ridge vel fere Iugum Caeruleum, quibus terris discipuli saepe utuntur ad se reficiendos.

Historia

Ludus Christi a Patre in Ecclesia Anglica Thomas Wetmore et uxore conditus est anno 1900. Cum nulla schola publica in hoc loco illo tempore esset, Wetmore et uxor sperabant ut instituerent mores academicos in discipulis rusticis. Ante annum 1927 et pueri et puellae in hac schola admitti poterant. Postea autem licuit pueris solis intrare.

Fides

Ludus Christi cum ecclesia Anglica coniungitur, sed et facultas et discipuli habent varias fides alias. Die Martis et die Iovis, pueri brevi tempore ad precandum in ecclesiam eunt. Die Solis, et discipuli et facultas ad longos ritus eunt.

Vita Discipuli

Discipuli severum regimen vitae agunt. Sine curatoribus discipuli mane opera faciunt ut purum campum conservent. Tum student variis disciplinis. Postea discipuli eunt ad palaestram ut duas horas se exercitent. Vespere discipuli cenam in refectorio consumunt. Nocte discipuli in illis deversoriis duas horas student. Cum otium habent, in medio campo ludunt, exempli gratia pisces carpentes.

Academiae

Ludus Christi conatur ut paret discipulos ut in universitatem intrent. Triginta quattuor cursus elevatos studiorum offert. Inter linguas externas quibus discipuli student est lingua Latina.

Athleticae

Necesse est omni discipulo persequi athletica. Multa genera ludorum athleticorum sunt, inter quae sunt ludus basipilae corbifollisque, nec non pilamalleus pediludiumque.

Opus Commune

Necesse est omni discipulo decem horas agere laboranti pro civitate.

Nexus externus

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.