From Wikipedia, the free encyclopedia
Christina (Dacoromanice: Cristina) Paşca Palmer (nata anno 1969) oecologa et rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Postquam scholam absolvit, ab anno 1987 in Valetudinario urbis Bucarestae adiutrix medicinalis operam dedit. Ab anno 1991 apud Universitatem Oecologicae Bucarestensem studebat. Annis 1995 - 2000 pro societate operam dedit, quae speluncas atque areas subaquales explorat. Anno 2000 societatem "Crucem Viridem Romaniae" condidit atque ad annum 2003 eius praeses fuit. Anno 2003/04 apud Universitatem Harvardianam studebat. Anno 2005/06 pro Argentaria mundana Vasingtoniae operam dedit. Anno 2005 - 2010 apud Universitatem Tuftensem docuit. Annis 2011 pro Unione Europaea operam dedit et mutationem climatis exploravit.
Die 17 Novembris 2015 ministra circumiectus, saltuum et aquarum in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominata est. Hoc in munere Gratielae Gavrilescu successit[1], quae una cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae die 4 Novembris a magistratu se recesserat. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se abdicavit a magistratu. Successores eius Daniel Constantin (circumiectus) et Hadriana Petcu (aquae et saltus) facti sunt[2].
Christina Paşca militi Americano Roberto Palmer nupsit, ut quidam dicunt[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.