Constructivismus (ars)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Constructivismus plerumque in arte et architectura fuit philosophia quae in Russia anno 1913 orta est, Vladimiro Tatlin suadente. Qui motus intellectualis notionem artis autonomae reiecit. Tatlin artem (ut dixerit) construere volebat. Ergo suadebat artem esse exercitationem societatis humanae melioris faciendae. Constructivismus varios saeculi vicensimi motus artis modernos magnopere movit, magnas inclinationes afficiens, sicut motus Bauhaus et De Stijl. Eius auctoritas in architectura, sculptura, designatione graphica, designatione industriali, theatro, pellicula, saltatione, moda, et adeo musica late divulgata est.