David Dacko
From Wikipedia, the free encyclopedia
David Dacko (natus die 24 Martii 1930 in oppido Bouchia Africae Aequinoctialis Francicae, hodie rei publicae Africae Mediae; mortuus in Yaoundé Cameroniae die 20 Novembris 2003), alumnus scholae normalis praeceptorum Brazzapolitanae, olim magister ludorum meruit. Bis Africae Mediae praeses fuit, ab anno 1960 usque ad diem 1 Ianuarii 1965 cum propter seditionem a consobrino eius Ioanne Bédel Bokassa ducta depositus est, et a die 20 Septembris 1979, postquam ipse Bokassa removerat, usque ad diem 20 Septembris 1981.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Martii 1930; Bouchia
Obitus: 20 Novembris 2003; Yaunde
Patria: Respublica Africae Mediae
Obitus: 20 Novembris 2003; Yaunde
Patria: Respublica Africae Mediae