From Wikipedia, the free encyclopedia
Deus in theologia Islamica (Arabice الله Allāh) est creator, sustentor, ordinator, et iudex universi, omnipotens et omnisciens.[1] Islam expressit Deum subtiliter singularem (tawhid),[2] unicum (wāḥid), et in se unum (aḥad), omnino misericordem, omnipotentem.[3] Secundum doctrinam Islamicam, Deus praeter spatium exsistit,[4] et secundum Alcoranum, "Nulla visio eum comprehendere potest, sed eius comprehensio super visionem est: ipse super omnem comprehensionem est, sed omnium rerum gnarus est."[5][6] Deus in Alcorano Deus solus describitur.[7][8]
Sunt in religione Islamica 99 nota Dei nomina (al-asmāʼ al-ḥusná 'nomina optima'), quorum unumquodque distinctum Dei proprium indicat.[9][10] Haec nomina omnia Allah attingunt, nomen divinum, supremum, amplum.[11] Inter nonaginta novem nomina divina, familiarissima et saepissima sunt misericors (al-raḥmān) et clemens (al-raḥīm).[9][10] Creatio et ordinatio universitatis rerum videntur actus misericordiae divinae, quam ob rem omnia animalia Deum gloria afficiunt, unitatemque et imperium Dei testificantur, qui hominibus sollicitis vel egentibus quandocumque obtestantur respondet. Ipse humanitatem ante omnia ad viam rectam, "ad vias sanctas," ducere habetur.[4]
Theologia Islamica certa Dei propria ab essentia divina distinguit. Religioni Islamicae etiam est notio theologia negativa (ta'tili 'negatio'), quae dicit Deum sine loco exsistere, suaeque creationi similem non esse.[12]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.