Diagramma (musica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Diagramma,, synonymo quoque sonorum gradus, in theoria musicae est series omnium tonorum modi intra octavam singularem continens. Praecipue diagrammata octatonica nota sunt. Diagrammatibus octatonicis et maioribus et minoribus octo toni sunt, quorum octavus idem nomen atque primus habet. Insuper alii numeri diagrammatum momentum habent: Diagrammatibus pentatonicis, per exemplum, quinque tantum tonos sunt, et diagrammaticis chromaticis duodecim toni.
Diagramma per tonum tonicum dictum incipit. Intervalla inter tonos sunt: tonus, tonus, semitonus, tonus, tonus, tonus, semitonus. Exempli gratia, si tonicus est C, diagramma maius est C, D, E, F, G, A, B, C.
Sunt pluria diagrammata minora, praecipue diagramma minus harmonicum et diagramma minus melodicum. Diagrammatis harmonici intervalla hae sunt: tonus, semitonus, tonus, tonus, semitonus, secundus augmentatus, semitonus. Diagramma melodicum ascendens est: tonus, semitonus, tonus, tonus, tonus, tonus, semitonus; descendens autem hoc diagramma est tonus, tonus, semitonus, tonus, tonus, semitonus, tonus.