Disputatio:Lacuna (mare)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Non dubito, quin homo Latinus verbum "Palus marina" intellegat. Quare autem "Lacuna" delenda sit non intellego - est verbum usitatum, quod idem ac palus vel lacus valet. Etiam pro hodierno "laguna" / "lagoon" adhibitur (forsitan "lacunae salsae", sed certe hic J.M. Lancisius: Opera varia in unum congesta et saepius. Etiam Jose Juan del Col (Diccionario Auxiliar ESPAÑOL-LATINO ... 2007) lacunam pro Hispanico laguna ponit.--Utilo (disputatio) 10:56, 16 Aprilis 2014 (UTC)
- Recte dicis, amice, qua pro causa nonnullos addidimus fontes. Verbum palus Anglice = 'swamp, marsh, bog, fen,' sed lacunae in Oceano Pacifico non sunt paludosae. Vide despectum in atollum Atafu:
- Aqua omnino est mare ipsum; nihil proprietatum "swampy, marshy, boggy, fenny." IacobusAmor (disputatio) 12:28, 16 Aprilis 2014 (UTC)
- Bene fecisti, Iacobe amice! Titulus quidem "Palus marina" non iam aptus est. Propono, ut ad titulum priorem (lacuna) redeatur.--Utilo (disputatio) 14:05, 16 Aprilis 2014 (UTC)
- "Lacuna" non sufficit addendm est, ut autumo, "maris", ut antea feci. Sic Lancisius quem citas "secundo, quod lacuna maris Superior".--Viator (disputatio) 14:47, 16 Aprilis 2014 (UTC)
- Quod fieri potest (et Lancisius in glossa fecit), non necessario tamen, ut cum apud alios, tum Lancisium ipsum intra textum videtur.--Utilo (disputatio) 15:04, 16 Aprilis 2014 (UTC)