From Wikipedia, the free encyclopedia
Edmundus Rogerius Stoiber, vulgo plenius Edmund Rüdiger Stoiber (natus die 28 Septembris 1941 oppido Oberaudorf) vir publicus Bavariae et sodalis factionis christianae socialis Bavariae (ad litteram: Christiana Socialis Unio - CSU), quae cum Factione Christiana Democratica Germaniae fractione politica in Germania cuniuncta est.
Annis 1962 - 1967 Stoiber Monachii iurisprudentiae atque rebus politicis studebat atque 1971 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum minister publicus in administerio oecologiae Bavariae laborabat.
Annis 1974 - 2008 Stoiber legatus senatus terrae Bavariae fuit et 1978 - 1983 secretarius generalis CSU , ab anno 1982 administer Bavariae in officio praesidis ministrorum Francisci Iosephi Strauß erat; eius successor Maximilianus Streibl eum post mortem Strauß administrem rerum internarum fecit. Anno 1993 Streibl corruptionis accusatus a magistratu recedere coactus est atque Stoiber ab anno 1993 praeses ministrorum Bavariae et ab anno 1999 etiam praeses CSU fuit. Die Iovis 18 Ianuarii anno 2007 Stoiber annuntiat se abdicaturum munera et praesidentis administrorum Bavariae et capitis partium die constituto pridie Kalendas Octobres. Stoiber accusatur sodalem partium et itidem consiliariam Gabrielam Pauli auscultari atque observari aut ipse curavisse aut impedire non potuisse.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Edmundum Stoiber spectant. |
Ludovicus Carolus Hinricus de Pfordten (1849) • Carolus Baro de Schrenk-Notzing (1859) • Maximilianus eques de Neumayr (1864) • Ludovicus Carolus Hinricus de Pfordten (1864) • Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst (1866) • Otto Camillus Hugo Comes de Bray-Steinburg (1870) • Fridericus Adam Iustus Baro de Hegnenberg-Dux (1871) • Adolphus Baro de Pfretzschner (1872) • Ioannes Baro de Lutz (1880) • Fridericus Krafft Comes de Crailsheim (1890 • Clemens Comes Podewils-Dürniz (1903) • Georgius de Hertling (1912) • Otto Ritter de Dandl (1917) • Curtius Eisner (1918) • Ioannes Hoffmann (1919) • Gustavus Ritter de Kahr (1920) • Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg (1921) • Eugenius Ritter de Knilling (1922) • Henricus Held (1924) • Franciscus de Epp (1933) • Ludovicus Siebert (1933) • Paulus Giesler (1942) • Fridericus Schäffer (1945) • Gulielmus Hoegner (1945) • Ioannes Ehard (1946) • Gulielmus Hoegner (1954) • Ioannes Seidel (1957) • Ioannes Ehard (1960) • Alphonsus Goppel (1962) • Franciscus Iosephus Strauß (1978) • Maximilianus Streibl (1988) • Edmundus Stoiber (1993) • Guntherus Beckstein (2007) • Horatius Seehofer (2008) • Marcus Söder (2018) | |
Franciscus Iosephus Strauß |Iosephus Brunner |Henricus Lechmann |Fridericus Zimmermann |Antonius Jaumann |Maximilianus Streibl |Geroldus Tandler |Edmundus Stoiber |Otto Wiesheu |Geroldus Tandler (iterum) |Ervinus Huber |Bernd Protzner |Thomas Goppel |Marcus Söder |Christina Haderthauer |Carolus Theodorus zu Guttenberg |Alexander Dobrindt |Andreas Scheuer |Marcus Blume
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.