From Wikipedia, the free encyclopedia
Alfinus[2] (a nomine Arabico الفيل al-fīl, a Persico پيل pīl, i.e. elephantus)[3] est miles in scaccorum ludo.
In notatione algebraica, alfini albi in c1 et f1, nigri in c8 et f8 incipiunt. Autem in notatione descriptiva de aspectu albi, alfini albi incipiunt in QN1 et KN1, nigri in QN8 et KN8.
In exercitu amborum lusorum sunt duo alfini.
Alia nomina alfini sunt calvus,[4] senex,[5] cursor,[6] episcopus cornutus,[6] satelles,[6] signifer.[6]
Alfini possunt movere quemlibet numerum quadrorum in obliquo. Ergo, sunt soli milites qui manent in quadris eiusdem coloris primi quo incipiunt.[7]
In diagrammate ad sinistram, alfinus niger moveat in ullum quadrum cum puncto nigro designatum.
Albus moveat in ullum cum puncto albo, et possit peditem nigrum in d7 capere.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.