Epulum Manchu-Han
From Wikipedia, the free encyclopedia
Epulum Manchu-Han est stylus cenarum apud Sinas nonnumquam saeculo XVIII celebratarum quibus artes coquinariae convivalesque Sinensis et Mandshuriensis commiscebantur. Eo aevo familia Qim vel Aisin-Gyoro Mandshuriensis Sericam omnem imperabat; cultus autem Sinarum classicus, in re gastronomica delicatissimus, ibidem vigebat.