From Wikipedia, the free encyclopedia
Euboea fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Chalcis. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Euboeae Unitate" permanet, quae 18 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret. Territorium insulas Euboea et Scyros necnon parvum agrum in continente Chalci adversus situm continet.
Fines
Forma
Sigla
Tabula aut despectus
Regionalis Euboeae unitas divisa est in hos octo demos (numeri ut in tabula):
Novus demus | Pristinus demus | Sedes |
---|---|---|
Chalcis | Chalcis | Chalcis |
Anthedon | ||
Aulis | ||
Lelantia | ||
Nea Artace | ||
Dirphys-Messapia | Dirphys | Psachna |
Messapia | ||
Eretria | Eretria | Eretria |
Amarynthus | ||
Histiaea-Aedepsus | Aedepsus | Histiaea |
Artemisium | ||
Histiaea | ||
Lichas | ||
Orei | ||
Carystus | Carystus | Carystus |
Caphereas | ||
Marmarium | ||
Styra | ||
Cyme-Aliberium | Cyme | Aliberium |
Aulon | ||
Dystus | ||
Conistrae | ||
Taminaei | ||
Mantudium-Limne-Hagia Anna | Elymnii | Limne |
Cereus | ||
Neleus | ||
Scyros | Scyros | Scyros |
Nota: Pristini demi Anthidon et Aulis in continente iacent, parti Boeotiae boreo-septentrionali adiacentes. Scyros est insula.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.