Foedus Varsoviae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Foedus Varsoviae fuit militare inter civitates Europae Mediae et Orientalis pactum, die 14 Maii 1955 Varsoviae conditum, ut contra NATO foedus occidentale se coniungeret. Sodales civitates fuerunt: Albania (ad usque 13 Septembris 1968), Bulgaria, Res publica democratica Germanica (ad diem 2 Octobris 1990), Polonia, Romania, Cechoslovacia, Ungaria atque Unio Sovietica. Re vera autem ceterae civitates Unioni Sovieticae subiectae fuerunt. Die 1 Iulii 1991 foedus dissolutum est.
Foedus Varsoviae | |
Civitates (rubrae pictae), quae ad Foedus Varsoviae pertininuerunt. | |
Fundata | 14 Maii 1955 |
Dissoluta | 1 Iulii 1991 |
Praetorium | Moscovia et Leopolis |
Dux | Petrus Georgii filius Lushev (ultimus)
|
Linguae | Russica |