Fractio (mathematica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fractio est numerus rationalis, hoc est proportio, vel numerus per rationem calculatus. Scribimus (aut a⁄b), quod significat "quantitas a per quantitatem b divisa"; idem est atque a ÷ b. Numerus superior numerator dicitur et numerus inferior est denominator, qui non licet 0 esse, quia impossibile est per 0 dividere. Possumus etiam dicere 1⁄b esse illum numerum N, ut b × N = 1 fiat, ergo b × (1⁄b) = 1.
Numeri Elementarii |
---|
Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}
Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...} Complexi ℂ |
Variae radices |
Si numerator denominatore maior est, valor fractionis unitate maior est. Si numerator denominatori aequat, fractio est 1. Hoc est, 2⁄2 = 1, vel 9⁄9 = 1. Et 3⁄2 > 1, quod 3 > 2: 3⁄2 = 1⁄2 + 1⁄2 + 1⁄2 = 1 + 1⁄2.
Licet addere, subtrahere, multiplicare, dividere fractiones.