From Wikipedia, the free encyclopedia
Franciscus Lehár (natus die 30 Aprilis 1870 Comarae, Austriae-Hungariae [hodie: Slovaciae], mortuus die 24 Octobris 1948 in Bad Ischl, Austriae Superioris) fuit inclutus compositor originis Hungaricae. Clarum opus eius est operetta Die lustige Witwe.
Musurgus Antoninus Dvořák eum instigavit ut fieret musicographus. Itaque studuit Pragae ad conservatorium, violonista symphoniacorum necnon annis inter 1890 et 1902 Vindobonae Aquincique capellarum militarium variarum regens factus migravit Vindobonam ubi eum dirigentem in theatro Theater an der Wien proclamabant.
Melodramatium eius primum Kukuschka anno 1896 primo in scaenis productum est, quod plus quam triginta operettae secutae sunt. Anno 1905 felicissime Vindobonae opere suo magno Die lustige Witwe spectatorum animos inflammavit. Alia opera maioris momenti fuerunt comoediae musicae Der Graf von Luxemburg (1909) et Das Land des Lächelns necnon drama melicum Giuditta (1934). Genere musicae neglecto melodias melancholicas modum in Slavicum compositas praeferebat, quas autem instrumentorum varietate iucunda afficiebat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Lehár spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.