Xylon vel gossypion (aut -ium) est frutex in genere botanico Gossypio cuius e seminibus lanugo xylinon nomine netur.
Non omnes species Gossypii generis 'xyla' appellantur, sed eae tantum quarum e seminibus xylinon paratur. Praecipuae species sunt haec quattuor:
Gossypium arboreum
Gossypium barbadense
Gossypium herbaceum
Gossypium hirsutum
Per saecula xylon et xylinon variis nominibus appellata sunt:
Fruticem ipsum Plinius maiorxylon et gossypion vocari testatur.[1]Gossypii nominis, quod nusquam alibi invenitur, etymologia parum constat. Xylon haud aliud est ac nomen Graecumξύλον, quod lignum notat. Linum quod est e xyli lanugine facta Plinius xylinon appellat. Haec quidem nomina hoc sensu nusquam alibi scriptis Latinis Graecisque inveniuntur, sed Ulpianus (Dig. 32.70.9) nobis testatur quandam materiam lino similem Graecis ἐριόξυλον (erioxylon) appellatam esse, quod ipse Latine 'ligneam lanam' reddit.[2] Haec nomina, xylon, gossypion et xylinon, scriptores Latini recentioris aevi aliis nominibus praetulerunt.[3][4]
Bombax (-acis, f.), bombacium, bombasium, bombasum, etc.[5] sunt nomina quibus xylinon Aevo Medio appellari solebat. Haec nomina derivata esse creduntur a nomine bombyx, i.e. sericum.[6] Quae sunt e xylino facta pariter bombacina (adi.) vocabantur. Scriptores recentioris aevi bombacis (etc.) nomine fruticem ipsum quoque significari volunt.[3][4]
Coton (-onis), cotonum, cotonium,[7] sunt alia nomina quibus Aevo Medio xylinon notabatur. Haec nomina derivata sunt e voce Arabica قُطْن quṭn.[8] Scriptores recentioris aevi cotonem quidem xylon, cotonum tamen et cotonium xylinon significare volunt.[3][4]
Notae Harduini (1685) ad Plin. NH XII xxi 38-39 in: L. Desfontaines (ed.), Caii Plinii Secundi Historiae naturalis XXXVII, vol. 5 (1829), pp.32-34; et idem ad Plin. NH XIX ii 14, op. cit., vol. 6 (1829), p.364