Hage est commune circuli Aurich in Frisia Orientali atque Saxonia Inferiore situm. Cum aliis parvis communibus ad Hage commune generale se coniunxit, cuius sedes administrationis est. Ad Hage etiam vici Berum ac Blandorf-Wichte pertinent.

Quick Facts
Wikidata Hage
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Hage: insigne
Civitas: Germania
Locus:
Numerus incolarum: 6 424
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aurich, Hage

Geographia

Superficies: 16.62 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Thumb
Hage: situs
Close
Thumb
Curia vetera Hage
Thumb
Ecclesia Sancti Ansgarii Hage

Historia

Hage saeculo 12 exeunte conditum est. Anno 1250 ecclesia Sancti Ansgarii aedificata est. Anno 1410 Hage nominibus Haghene, Hagha vel Haghe primo in actis descriptum est. Diu Hage ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit, annis 1744 ad usque 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Hage Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Hage pars novi Circuli Norden factum est. Anno 1915, inter Bellum mundanum primum exercitus Germaniae hic basem Navium aeriarum aedificavit, quae Regnum Unitum aggressuae erant. Ab anno Hage 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1969 Hage cum aliis communibus parvis commune generale Hage condidit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Hage circulo Norden dissoluto ad circulum Aurich transiit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hage spectant.

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.