From Wikipedia, the free encyclopedia
Henricus Maria Ducrotay de Blainville (Francice: Henri Marie Ducrotay de Blainville) natus est die 12 Septembris 1777 in Arques (Dieppa) - mortuus est die 1 Maii 1850 in Cadomum fuit studiosus palaeontologiae, zoologiae, malacologiae et anatomiae Francicus.
Anno 1796 Lutetiam profectus est ut picturam disceret; ibi autem historiae naturali studere incipit ut discipulus Georgii Cuvier et interdum vice huius apud Collegium Franciae Athenaeumque praelexit. Anno 1812, adiuvante Cuvier, cathedram anatomiae et zoologiae facultatis scientiae in universitate Parisiensi obtinuit; postea autem rixa oritur inter eos. Socius Academiae Scientiarum Francicae electus est anno 1825; 1830 autem post Ioannes Baptista Lamarck cathedram historiae naturalis apud Museum Nationale Historiae Naturalis in Lutetia nactus est et 1832 post Cuverium cathedram anatomiae comparativae quam clarissime annos 18 retinuit. Mortuus est die 1 Maii 1850 in compartimento ferriviario Rotomagum et Cadomum intercurrente.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.