From Wikipedia, the free encyclopedia
Hertzberga ad Harthicos montes (Theodisce: Herzberg am Harz) est oppidum Saxoniae Inferioris in Circulo Osteroda ad Harthicos montes. Ad Hertzbergam etiam vici Lonau, Pöhlde, Scharzfeld atque Sieber pertinent. Ad Sieber autem pulcherrima Ecclesia Sancti Benedicti cum organo euphono invenitur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Anno 1154 Hertzberga castellum, possessio Guelforum, primo in actis descripta est. De oppido Herzbergae primum nuntium anno 1337 habemus. Pars fuit Principatus Grubenhagen, ab anno 1596 Principatus Guelpherbyti. Annis ab 1807 ad 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum transiit, quod autem anno 1866 pars Borussiae factum est. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est.
Hertzbergae invenitur Interculturale Centrum ICH, quae rebus Esperanticis sese dedicat. Cum Hertzberga officialiter Urbs Esperanticorum vocetur, vicus Stockum Iosephi König epitheto ornanti adhuc caret. Incola notus fuit esperantista et ferriviarius Ioachimus Gießner.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hertzbergam ad Harthicos montes spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.