From Wikipedia, the free encyclopedia
Impetus Lutetiae Novembri 2015 facti fuerunt incursiones conspiratae a terroristis Islamicis Lutetiae vespere 13 Novembris 2015 crudeliter in homines fortuitos factae. Res hora 21:16 CET fieri coeptae sunt in circumdariis I, X, XI, atque in Stadio Franciae, Sancti Dionysii in septentrionali suburbio.[1] Tres saltem diruptiones et sex sclopetationes in multitudinem collineatae renuntiatae sunt. In theatro Bataclan obsides retenti sunt.
Homines 129 saltem privati, inter quos circa octoginta et novem spectatores in theatro, [2][3][4][5] armis igniferis bombisque necati sunt. Ducenti saltem homines vulnerati sunt, octoginta graviter. Vigiles Francici duos suicidas bombiferos impetibus interfuisse renuntiaverunt.[6] Qui cum iam fiebant impetus, Franciscus Hollande, praeses Franciae, in contione televisifica hora 23:58 CET[7] habita statum discriminis nationalem declaravit, multosque fines civitatis clausit. Interpres vigilum omnes aggressores necatos esse renuntiavit. Post secundum bellum mundanum, haec pessima est calamitatum in Francia factarum.[8]
Proximo die, 14 Novembris, Civitas Islamica se in culpa esse nuntiavit.[9][10][11]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.