Influenza A virus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Influenza A virus est virus biologicum acido ribonucleico (ARN) et simul species unica alphainfluenzavirorum et genus orthomyxoviridarum, quod homines, porcos, aves, equos, chiroptera afficiat et symptomata influentiae excitet.
Classis : Insthoviricetes
Ordo : Articulavirales
Familia : Orthomyxoviridae
Genus : Alphainfluenzavirus
Species : Influenza A virus
Introrsus virus quaedam gena portat, circa quae amictus brevi ante quasi praeda ex cellula tabernaria demptus virum vestit. Vexilla amictūs sunt numerosa duorum proteinorum, haemagglutinini et neuraminidasis, ambo virum aspectum quasi spinosum praebentes. Et haemagglutinini et neuraminidasis diversi subtypi definiti sunt cum eventuum effectibus pathologicorum. Periculosior subtypus H5N1 exsistit.
Morbus Influenza A viris progerminatus influentia notus est. Influentia emissa totum organismum hominum, porcorum, avium, equorum et aliarumm bestiarum implicatum perhorrescit, interdum etiam, praecipue in organismis immunologiciter debilitatis mors imminare potest.