Ioannes Ghica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Princeps Ioannes Ghica (Dacoromanice Ion Ghica; natus Bucurestiis die 12 Augusti 1816; mortuus apud Ghergani (nunc ad oppidum Răcari pertinens) in circulo Dâmboviţa die 22 Aprilis 1897) fuit primus minister Romaniae. Annis 1881 - 1889 legatus patriae suae Londinii erat. Annis 1876 - 1882, 1884 - 1887, 1890 - 1893 atque 1894 - 1895 praeses Academiae Dacoromanae fuit.