Iraca
civitas / From Wikipedia, the free encyclopedia
Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice plene جمهورية العراق Jumhūrīyat al-ʿIrāq "res publica Iracae") est civitas sui iuris in Asia Occidentali, quae plurimum septentrionalem et occidentem Zagrii montium finem, orientalem Deserti Syriae partem, et septentrionalem Deserti Arabiae partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem, Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridianum. Iracae est angusta litoris pars, 58 chm longa, in sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum in media orientalique civitatis parte patet. Regio Curdistania legitime est Iraci pars, quae habet definitum imperium et definitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.
Territoria finitima: Turcia, Syria, Iordania, Arabia Saudita, Cuvaitum, Irania
Locus: 33°0′0″N 43°0′0″E
Caput: Bagdatum
Gestio
Princeps: Abd al-Laṭīf Rašīd
Praefectus: Mahometus Shīāʿ al-Sūdānī
Consilium: Council of Representatives of Iraq
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Praeceptum: Takbir
Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, mediam Iracam transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.
In antiquitatis memoria, terra quae nunc Iracam comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina.' Iracam magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.