Kristi Noem
politica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Kristi Noem (Watertown in oppido nomine Kristi Lynn Arnold die 30 Novembris 1971 nata) est politica Americana quae ex anno 2019 est tricensima tertia gubernator Dacotae Meridianae
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Novembris 1971; Watertown
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kristi Lynn Arnold
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kristi Lynn Arnold
Filia agricolarum, in comitatu Hamlin educata, ipsa post patris malo casu mortem fundum gerebat, eruditione sua dilata. Sodalis factionis Republicanae, legata fuit camerae repraesentantium Dacotae Meridianae a die 9 Ianuarii 2007, deinde camerae repraesentatium foederali a die 3 Ianuarii 2011 usque in eodem die anni 2019. Eisdem annis, studiis persecutis, baccalaureata est apud universitatem civicam Dacotae Meridianae. Die 5 Ianuarii 2019 officium gubernatricis Dacotae Meridianae rite suscepit, Dionysii Daugaard successor.