Lex Servorum Fugitivorum anni 1850
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lex Servorum Fugitivorum anni 1850, a Congressu Civitatum Foederatarum die 18 Septembris 1850 lata, pars Compromissi anni 1850 inter homines Civitatum Foederatarum Meridionalium qui servituti favebant et homines Civitatum Foederatarum Septentrionalium qui servituti repugnabant, fuit una ex agitatissimis compromissi legibus. Haec enim Septentrionalibus coniurationis "potestatis servitutis" metum fecit, quia mandavit ut omnes fugitivi in dominorum dicionem redigerentur si capti essent, et si in civitates Septentrionales pervenissent.