From Wikipedia, the free encyclopedia
Liber Ruth (Hebraice: מגילת רות, Megilat Rut, "volumen Ruth") est liber Bibliae Hebraicae (Tanach sive Veteris Testamenti. Ruth mulier Moabitida erat, quae proavia Davidis fiebat. Quo tempore liber compositus sit, nescitur.
Chethubim (scripta) in Tanach |
---|
Sifrei Emet (libri poetici) |
חמש מגילות – Megillot (volumina festiva) |
|
Cetera scripta |
Liber Ruth est novella 85 versuum, quae in religione Iudaica ad quinque "volumina (festiva)" (Megillot: Ruth, Canticum Canticorum, Ecclesiastes, Lamentationes, Esther) pertinet et in Sollemnitate Hebdomadarum recitatur. Cum in traditione Graeco-Latina appendix Libri Iudicum habeatur, Ruth inter Iudices et libros Samuelis inserta est.
Liber Ruth de familia Iudaica narrat, quae fame pressa Bethlehem Iudae reliquit: Noemi (altera principalis novellae persona praeter Ruth) et Elimelech, coniux eius, cum filiis Mahalon Chelionque se in terram Moab finitimam sed exteram contulerunt. Elimelech mox mortuo filii uxores Moabiticas, Ruth et Orpha, in matrimonium ducunt (Ruth 1,4), liberis orbi tamen manent. Denique mortibus filiorum Noemi et duo nurus viduae factae sunt (Ruth 1,5).
Orpha in Moab remanet, Ruth autem cum socru in terram Israël ire statuit, quamquam repulsa timenda erat, quod ibi et gens Moabitica et sterilitas et viduitas maximae abominationae erant. Ruth dixit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit ”. (Ruth 1,16–17)
In Israël in agro Booz, Noemi propinqui, Ruth collegebat spicas, quas messores neglexerant, quod pauperibus ac peregrinis licebat (Lev 19,9 et Lev 23,22). Booz, qui Ruth laboremque eius pro familia animadvertit (2,11 ss.) ei favebat. Tum Noemi Ruth consilium dedit, ut noctu labore confecto cum Booz accumberet. Qui amore captus pollicetur Ruth in coniugium sumere. Inde eam manu alterius propinqui, cuius secundum ius leviratus privilegium officiumque ducendi fuit, redemit. Ruth filium peperit, Obed, qui pater Isai et avus David factus est. Hoc modo Ruth etiam inter maiores Iesu nominatur (cf. Genealogia Iesu apud Matthaeum 1,5 et Lucam 3,32)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Liber Ruth spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.