![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b4/Human_Language_Families_%2528wikicolors%2529.png/640px-Human_Language_Families_%2528wikicolors%2529.png&w=640&q=50)
Lingua Lydia
lingua / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Lydia est lingua Indoeuropaea, quae in numero linguarum Anatolicarum habetur et hodie a nullo populo dicitur. Primo autem dimidio millennio a.C.n., Lydia erat imperium magni momenti in Asia (minore) situm. Medio septimo saeculo a.C.n. Lydi abecedarium a Graecis accepere. Tamen de lingua Lydia tantum paucae inscriptiones—imprimis monumenta—ex quinto vel quarto saeculo a.C.n. restant. Linguae Lydiae proxima cognata lingua Hetthaea putatur.