From Wikipedia, the free encyclopedia
Martinus Campbell (vulgo Martin Campbell) est dispositor cinematographicus Novozelandiensis, qui plurimum temporis in Britanniarum regno et Civitatibus Foederatis versatus est.
Martinus Campbell natus est Hastingae in urbe Novae Zelandiae die 24 Octobris anno 1943. Anno 1966 Campbell ex Hastinga Londinium migravit et initio munere exceptoris cinematographici functus est. Annis 1970 mediocribus praefuit faciendis pellicuis, donec anno 1986 Ruscisilvam migravit, ubi post nonnullas pelliculas sicut Criminal law (1988) et Defenseless (1991) occasionem nactus est ad duas faciendas pelliculas Bondianas, quae sunt GoldenEye (1995) et Casino Royale (2006), quibus maiorem laudem sibi peperit. Etiam pelliculis The Mask of Zorro (1998) et The Legend of Zorro (2005) mythum Zorro retractat. Pellicula The Mask of Zorro candidatum trium praemiorum Oscar meritus est.
Ex operibus televisificis Martini Campbell notissimum est series Edge of Darkness inscripta (1985), a BBC producta, qua praemio British Academy Television Awards ornatus est. Anno 2010 pelliculam eiusdem tituli confecit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.