Nicolaus Iosephus Jacquin
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nicolaus Iosephus Jacquin[1] sive de Jacquin[2] (vulgo Nikolaus Joseph von Jacquin), natus Lugduni Batavorum 16 Februarii 1727, mortuus Vindobonae 26 Octobris 1817, fuit medicus, chemicus, botanicus Hollandensis.
Obitus: 26 Octobris 1817, 24 Octobris 1817; Vindobona
Patria: Imperium Austriacum
Familia
Post studia medica apud Universitatem Lugdunensem Batavorum, Lutetiam, dein Vindobonam migravit.
Inter 1755 et 1759 a Francisco I imperatore in Indias occidentales et mediam Americam missus est, ad plantas inveniendum pro collectionibus Palatii Belli Fontis.
In anno 1762 factus est Professor Mineralogiae in Schemnitz (hodie Banská Štiavnica Slovaciae).
In 1768 fit Professor Botanicae Chemiaeque apud Universitatem Vindobonensem, atque Rector Horti botanici Vindobonensis. Morte ei succedit filius, Iosephus Franciscus de Jacquin.
Eius memoriae dedicata sunt genera Jacquinia (Theophrastacearum) et Jacquiniella (Orchidacearum).