![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/63/Guercino_Return_of_the_prodigal_son.jpg/640px-Guercino_Return_of_the_prodigal_son.jpg&w=640&q=50)
Parabolae Iesu
From Wikipedia, the free encyclopedia
Parabolae Iesu in omnibus evangeliis canonicis, sed etiam in litteris non canonicis inveniuntur, maxima pars earum autem in evangeliis synopticis. Verbum e Graeco παραβολή sumptum in versione Latina Novi Testamenti saepissime adhibetur, ut paticularis Iesu sermo designetur. Fere tertia pars verborum Iesu in parabolis tradita est.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/63/Guercino_Return_of_the_prodigal_son.jpg/320px-Guercino_Return_of_the_prodigal_son.jpg)
Inter sic dictas parabolas Iesu sunt quaedam parabolae strictiore sensu (ut puta Lc 15,11–32: Parabola filii prodigi), sed etiam similitudines (Mc 4,30-32: Parabola grani sinapis) et allegoriae (Mc 4,1-20: Parabola seminatoris). Genera autem et distinctio eorum multum disputata sunt, quod re vera non semper bene distingui possunt.