regina Francorum From Wikipedia, the free encyclopedia
Sancta Radegundis (Theodisce: Hl. Radegundis von Thüringen, Francogallice: Sainte Radegonde de Poitiers; nata circa annum 520 in Thuringia, mortua die 13 Augusti 587 Pictavii) sancta quaedam Germanica fuit et Franciae regina.
Familia
Memoria
Hermanfrid avunculus crudelis patrem Berthar necaverat, Thuringorum principem. Cum Francorum reges Chlotarius I et Theodoricus I contra Hermanfrid perfidum annis inter 527 et 530 bellum gessissent et in pugna ad flumen Unstrut anno 531 victoriam peperissent (postea Thuringia in Regnum Francorum insita est), Radegundim Berthar filiam in Franciam abduxerunt. Puella educata atque baptizata est in Castello Athies in regione septentrionali Vermandois.
Cum fugere temptavisset regi nubere debuit. Semper pietate parsimonia clementia excellebat, quae virtutes tempore matrimonii nequaquam interruptae sunt. Quando rex Francorum fratrem eius necari iubebat (de causa fontes omnes silent) decisionem aulae regiae relinquendae cepit ut monacha fieret. Rege denique assenso Medardus episcopus ipse Noviomi velamen monachicum ei praebuit. Noviomi Radegundis divitias ante altare ecclesiae cathedralis deposuit. Rex ei donavit latifundia Saix apud in Loudon in praefectura Vigennae. Ibi animi exercitia et vitam spiritalem exacerbavit sacerdote Iustinano auxiliante. Multis fanis pecuniam sparsit, e.g. Ecclesiae Sancti Martini Turonibus et communitati Candes-Saint-Martin in praefectura Andrae et Ligeris. Insuper rebus caritatis imbuta est. Annis inter 544 et 559 monasterium Pictavii erigi iussit rege annuente atque virgines vitae communi quaerere coepit. Sancta Agnes abatissam eam proclamavit. Discipula eius Bandomina quotidie e libro alta voce praelegebat, antequam abatissa cubitum iret. Quae discipula postea vitam eius scripsit.
Statim regem paenituit et statuit ut Ragedundis ad aulam referretur. Germano episcopo Lutentiensi petente in coenobio manere potuit. Monasterii approbatio anno 567 in Concilio Augustae Turonum celebrato facta est. Radegundis et in rebus politicis intercedere voluit ut pax reconciliaretur inter duces inimicos. Placet ei ascesim agere et reliquias sacras colligere. Imperator Romanus orientalis Iustinus II ipse ei evangeliarium pretiosissimum, reliquias varias et particulam Sanctae crucis ei dono dedit. Tunc prima vice hymnus pulcher Vexilla Regis cantatus est quem Venantius Fortunatus exaraverat. Itaque monasterium pro Sancta cruce nominatum est, in quo nonnae regulam sancti Caesarii Arelatensis. Ferunt fideles nonnullos auxilium spiritale a Radegundi petentes sanatos esse.
Gregorius Turonensis sepulturae praefuit laudes de femina decessa profundens. Post mortem mox ecclesia super sepulchrum erecta est; ossa translata sunt die 11 Februarii 588. Venantius Fortunatus, poeta pius, eam matrem appellavit quippe quam vulgus libenter veneraretur. In Francogallia plus quam 15 oppida pro Radegundi nominata sunt. Anno 1592 Hugenoti blasphemi reliquias Radegundis corripuerunt et barbare abiecerunt.
Radegundis Pictavii patrona est, quae in effigiebus monstratur cum insignibus regalibus ante Sanctam crucem demissis. In ecclesia ad Missy-St. Radegonde scaenae octo vitae eius depromptae ad portam lateralem videri possunt. Mühlberg in vico apud Castellum Mühlburg vestigia capellae Ragedundi consecratae aspiciuntur. In ecclesia paroeciali in valle autem novum oratorium instituerunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Radegundem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.