From Wikipedia, the free encyclopedia
Sirenes (-um, f., Graece: sing. Σειρήν, pl. Σειρῆνες) vel Sirenae (-arum, f.) in mythologia Graeca sunt maris monstra superiore parte virginis alatae formam habentia, inferiorem volucris. Navigantibus cantu Sirenum deceptis naufragium paratur.
Fuerunt apud auctores varios vel duae vel tres sive adeo quinque Sirenes. Homerus duas memorat sine nominibus.[1] Scriptores Byzantini nomina addunt e fontibus deperditis: a Tzetze enim enumerantur Pisinoë, Aglaope et Thelxiepea;[2] ab Eustathio seu duae, Aglaopheme et Thelxiepea, seu "apud recentiores, inter quos Lycophron" tres, Parthenope, Ligea et Leucosia;[3] a scholiasta in Apollonium Rhodium Thelxinoë vel Thelxiope, Molpe et Aglaophonus.[4]
Sirenes insulam incolabant Anthemoëssam a Iove datam, secundum Hesiodum; poëtae autem Romani in Sirenum scopulis collocaverunt.[5] Filiae fuisse dicuntur Acheloi fluminis et Calliopes Musae vel Terpsichores vel Melpomenes.
Cum Ulixes carmine duodecimo e mortuorum regno in insulam Circae rediit, dea ei futuram navigationem descripsit atque benigne patefecit quomodo pericula caveret. Primum periculum erant sirenes quae florido in prato sedentes cantu suo nautas praetereuntes eliciebant nec quisquam eorum postea domum redibat sed albentium ossium acervi in litore insulae adspiciebantur. Tum eum monuit ut comitum aures cera obstrueret ne audirent blandam et letalem vocem dum ipse, si audire vellet, malo validis vinculis adligaretur. Ita periculum sirenarum effugere potuit Ulixes. Ad sirenas designandas Homerus duali numero bis[6] utebatur, ita duas esse indicans.
Medio Aevo et postea, Sirenes non avis speciem habent sed piscis,id est nympha marina quae imago usque ad hunc diem verbo "sirena" linguis Romanicis invocatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.