Sulpicia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sulpicia unica poetria Romana est, cuius carmina tradita sunt. Quae inveniri possunt in tertio libro Corporis Tibulliani (c.13–18): in ea collectione carmina eorum poetarum sunt, qui in circulo Messallae numerabantur. In quarto suo carmine (Tib. 3.16) Sulpicia se filiam Servi (id est, Servius Sulpicius Rufus) esse praedicat, et in secundo (3.14) Messallam propinquum suum vocat. In carminibus amorem suum in iuvenem Cerinthum nomine cantat.
Vide etiam paginam fere homonymam: Sulpicia minor.