From Wikipedia, the free encyclopedia
Summa sententiarum (inter 1138 et 1141 confecta), ut dicitur, sex tractatibus theologicis constat, quorum primus de tribus virtutibus theologalibus, sancta Trinitate et Incarnatione Verbi, secundus de creatione et statu angelicae naturae, tertius de creatione statuque humanae naturae, quartus de sacramentis in generali et praeceptis divinis, quintus de sacramento baptismi, et sextus de sacramento confirmationis, eucharistiae, paenitentiae et extremae unctionis tractat. In pluribus codicibus et in Patrologia Latina septimus tractatus de coniugio invenitur, qui a Gualterio de Moritania compositus est.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Alii codices summam sententiarum Hugoni Sancti Victoris expliciter ascribunt, sed in hac attributione errare nunc ab omnibus agnoscuntur. Alii certe cuidam Hugoni ascribunt, sed de cognomine silent, quam ob rem Marcel Chossat auctorem Hugonem de Moritania et non Hugonem Sancti Victoris esse proposuit, sed haec attributio maxime dubitanda est. Alii Odoni episcopo Lucensi ascribunt, quae attributio correcta esse potest, quamvis paululum super hunc Odonem sciatur.
Fontes ex quibus auctor huius operis hausit includunt Summam de sacramentis Hugonis Sancti Victoris, Tractatum de Trinitate Gualterii de Moritania, sententias quae cum verbis "Deus itaque summe" incipiunt, et fortasse sententiae quae cum verbis "Principium et causa omnium" incipiunt (Sententiae Anselmi).
Maior pars Summae sententiarum in quattuor libros sententiarum Petri Lombardi incorporata est. Hoc opere quoque Magister Rolandus Bononiae usus est.
sine pondere critico:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.