Symbolum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Symbolum[1] (a Graeco σύμβολον 'tessera; signum; pactum'), vel symbolus,[2] signum est, ex quo quid cognoscitur atque aliam rem repraesentare intellegitur. Symbolum res materialis sensu percipibilis est (sicut color figura gestus littera nota pictura sonus vel sim.), quae aliquam rem abstractam (sicut notionem consilium periculum identitatem) indicat.
Vide etiam paginam discretivam: Symbolum (discretiva).
Studium symbolorum pars semioticae vel semiologiae est.