Theophrastus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Theophrastus, Graece Θεόφραστος (natus anno fere 371 a.C.n.; mortuus anno fere 287 a.C.n.) fuit philosophus, historista, botanista et scholarches Graecus, successor Aristotelis in Lyceo. A magistro ipso Aristotele θεόφραστος cognominatus est, "siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit" (Cicero, Orator 19); "nam in Theophrasto tam est eloquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur" (Quintilianus, Institutio oratoria 11.1).
Res apud Vicidata repertae: