![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d2/Saint_Timothy.jpg/640px-Saint_Timothy.jpg&w=640&q=50)
Timotheus (episcopus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Timotheus (natus Lystrae in Lycaonia, mortuus Ephesi fortasse die 22 Ianuarii 97) fuit missionarius Christianus, discipulus sociusque Pauli apostoli, deinde, ut traditur, episcopus Ephesinus. Duae epistulae Novi Testamenti ei inscribitur, Epistula I et Epistula II ad Timotheum appellatae, quae etsi in primis verbis Paulo ascriptae fortasse pseudepigraphicae sunt. In pluribus ecclesiis Christianis Timotheus sanctus habetur; Christiani orientales festum eius diem 22 Ianuarii, occidentales autem 24 vel 26 Ianuarii, celebrant.