Iurum humanorum declaratio universalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iurum humanorum declaratio universalis[1][2] est professio a conventu generali Consociationis Nationum apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta, 48 suffragiis adsentientibus, nullo opponente, octo autem abstinentibus. Liber primatum memorandorum hanc declarationem mundi documentum omnino in plurimis linguis conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est, cuius inter auctores Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt, Carolus Malik erant. Origo omnis internationalis iurum humanorum legis ac prima perscriptio globalis iurum, quae omnes humani per se possident, est. Consistit in triginta capitulis, quae in insequentibus foederibus inter civitatibus, regionalibus iurum humanorum instrumentis, et constitutionibus legibusque civitatum elaborata sunt .[4]